monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI

1 Per idem tempus Cyrus, rex Persarum, qui etiam Chaldaeis et Assyriis imperabat, relaxata aliquanta captivitate Iudaeorum, quinquaginta milia hominum ex eis ad instaurandum templum regredi fecit. A quibus tantum prima coepta fundamina et altare constructum est.
2 Incursantibus autem hostibus nequaquam progredi aedificando valuerunt, dilatumque opus est usque ad Darium. Per idem tempus etiam illa sunt gesta, quae conscripta sunt in libro Iudith; quem sane in canonem scripturarum Iudaei non recepisse dicuntur.
3 Sub Dario ergo rege Persarum impletis septuaginta annis, quos Hieremias propheta praedixerat, reddita, est Iudaeis soluta captivitate libertas, regnante Romanorum septimo rege Tarquinio. Quo expulso etiam ipsi a regum suorum dominatione liberi esse coeperunt.
4 Usque ad hoc tempus prophetas habuit populus Israel; qui cum multi fuerint, paucorum et apud Iudaeos et apud nos canonica scripta retinentur. De quibus me aliqua positurum esse promisi in hoc libro, cum clauderem superiorem, quod iam video esse faciendum.